— 411 —
§. 24.

      Omnis metaphysicae circa sensitiva atque intellectualia methodus
ad hoc potissimum praeceptum redit: sollicite cavendum esse, ne principia
sensitivae cognitionis domestica terminos suos migrent ac intellectualia
afficiant
. Nam quia praedicatum in quolibet iudicio, intellectualiter
enuntiato, est condicio, absque qua subiectum cogitabile non esse asseritur,
adeoque praedicatum sit cognoscendi principium: si est conceptus
sensitivus, non erit nisi condicio sensitivae cognitionis possibilis, adeoque
apprime quadrabit in subiectum iudicii, cuius conceptus itidem est
— 412 —
sensitivus. At si admoveatur conceptui intellectuali, iudicium tale
nonnisi secundum leges subiectivas erit validum, hinc de notione intellectuali
ipsa non praedicandum et obiective efferendum, sed tantum
ut condicio, absque qua sensitivae cognitioni conceptus dati locus non
est
*). Quoniam autem praestigiae intellectus, per subornationem conceptus
sensitivi, tanquam notae intellectualis, dici potest (secundum
analogiam significatus recepti) vitium subreptionis, erit permutatio intellectualium
et sensitivorum vitium subreptionis metaphysicum ( phaenomenon
intellectuatum
, si barbarae voci venia est), adeoque axioma
tale hybridum, quod sensitiva pro necessario adhaerentibus conceptui
intellectuali venditat, mihi vocatur axioma subrepticium. Et ex hisce
quidem axiomatibus spuriis prodierunt principia fallendi intellectus per
omnem metaphysicam pessime grassata. Ut autem habeamus, quod in
promptu sit et luculenter cognoscibile, horum iudiciorum criterium et
veluti Lydium lapidem, quo illa dinoscamus a genuinis, simulque, si
forsan firmiter adhaerere intellectui videantur, artem quandam docimasticam,
cuius ope, quantum pertineat ad sensitiva, quantum ad intellectualia,
aequa fieri possit aestimatio, altius in hanc quaestionem
descendendum esse puto.
*) Fecundus et facilis est huius criterii usus in dinoscendis principiis, quae
tantum leges cognitionis sensitivae enuntiant, ab iis, quae praeterea aliquid circa
obiecta ipsa praecipiunt. Nam si praedicatum sit conceptus intellectualis, respectus
ad subiectum iudicii, quantumvis sensitive cogitatum, denotat semper notam obiecto
ipsi competentem. At si praedicatum sit conceptus sensitivus, quoniam leges cognitionis
sensitivae non sunt condiciones possibilitatis rerum ipsarum, de subiecto
iudicii intellectualiter cogitato non valebit, adeoque obiective enuntiari non poterit.
Sic in vulgari illo axiomate: quicquid exsistit, est alicubi, cum praedicatum contineat
condiciones cognitionis sensitivae, non poterit de subiecto iudicii, nempe exsistenti
quolibet, generaliter enuntiari; adeoque formula haec obiective praecipiens falsa
est. Verum si convertatur propositio, ita ut praedicatum fiat conceptus intellectualis,
emerget verissima, uti: quicquid est alicubi, exsistit.

Kant Diss 411-412