— 385 —
Adverto deinde, quamvis, datis magnitudinibus 3 et
6, facile inveneris tertiam in continua proportione,
nempe 12, non tamen aeque facile datis duabus extremis,
nempe 3 et 12, posse mediam inveniri, nempe 6;
cujus rei rationem intuenti patet, hic esse aliud difficultatis
genus a praecedenti plane diversum: quia,
ut medium proportionale inveniatur, oportet simul
attendere ad duo extrema et ad proportionem quae est
inter eadem duo, ut nova quaedam ex ejus divisione
habeatur; quod valde diversum est ab eo, quod datis
duabus magnitudinibus requiritur ad tertiam in continua
proportione inveniendam. [>]
Descartes Reg 385