— 29 —
XII. Actus.

      Actus dupliciter sumitur: uno pacto relative seu respective,
nempe ut distinguitur contra potentiam, et ita
(sicut relationem natura exigit) eodem pacto dividitur sicut
et potentia, et tot modis dicitur quot modis et potentia;
alio modo sumitur actus absolute, et ita distinctus est
supra in primum et secundum. Rursum actus hoc pacto
absolute sumptus distinguitur vulgo in physicum, metaphysicum
et mathematicum, sicut et potentia. Actus physicus
est qui circa materiam vel in materia est, qui limitatur
iuxta potentiae limitationem, unde nulla dicitur potentia
cuius nullus est actus. Actus vero metaphysicus est idem
— 30 —
quod potentia, quia in aeternis idem est esse et posse, sicut
Deum actu intelligere et potentia intelligere est idem,
quia haec duo non sunt relativa, sed sunt synonyma potius,
et distinguuntur non ex parte rei, sed nostri conceptus.
Actus vero mathematicus universaliter dictus, etsi pendeat
a potentia, non tamen illi perpetuo respondet; ponitur enim
vulgo potentia mathematica sine suo actu, sicut linea est
potentia, id est divisibilis, infinitae partes, id est in infinitas
partes, etsi nunquam veniat divisa. Ad hoc genus
refertur potentia logica, sicut phoenix est praedicabile de
pluribus apud eos, tellus praedicabile est de pluribus, sol,
luna, quia sunt tot species; non tamen praedicantur. Absurdum
enim inquiunt esse potentiam sine actu physicam vel
metaphysicam; minime vero absurda est potentia logica
vel mathematica universaliter dicta.
Bruno Sum 29-30