— 411 —
Verum in philosophia pura, qualis est metaphysica,
in qua usus intellectus circa principia est realis, h. e. conceptus
rerum et relationum primitivi atque ipsa axiomata per ipsum intellectum
purum primitive dantur, et, quoniam non sunt intuitus, ab erroribus
non sunt immunia, methodus antevertit omnem scientiam, et, quidquid
tentatur ante huius praecepta probe excussa et firmiter stabilita,
temere conceptum et inter vana mentis ludibria reiiciendum videtur.
Nam, cum rectus rationis usus hic ipsa principia constituat, et tam
obiecta quam, quae de ipsis cogitanda sunt, axiomata per ipsius indolem
solam primo innotescant, expositio legum rationis purae est ipsa
scientiae genesis, et earum a legibus suppositiciis distinctio criterium
veritatis. Hinc, quoniam methodus huius scientiae hoc tempore celebrata
non sit, nisi qualem logica omnibus scientiis generaliter praecipit,
illa autem, quae singulari metaphysicae ingenio sit accommodata, plane
ignoretur, mirum non est, quod huius indaginis studiosi saxum suum
Sisypheum volvendo in aevum vix aliquid adhucdum profecisse videantur.
Quanquam autem mihi hic nec animus est nec copia fusius de tam
insigni et latissime patenti argumento disserendi, tamen, quae partem
huius methodi haud contemnendam constituunt, nempe sensitivae cognitionis
cum intellectuali contagium
, non quatenus solum incautis obrepit
in applicatione principiorum, sed ipsa principia spuria sub specie axiomatum
effingit, brevibus iam adumbrabo.
Kant Diss 411