— 385 —
      Primum enim adverto, non difficilius inventum
fuisse duplum senarij, quam duplum ternarij; atque
pariter in omnibus, inventa proportione inter duas
quascumque magnitudines, dari posse alias innumeras,
quae eamdem inter se habent proportionem; nec
mutari naturam difficultatis, si quaerantur 3, sive 4,
sive plures ejusmodi, quia scilicet singulae seorsim et
nulla habita ratione ad caeteras sunt inveniendae.
Descartes Reg 385