— 27 —
      Quid praeterea? Imaginabor: non sum compages
illa membrorum, quae corpus humanum appellatur;
non sum etiam tenuis aliquis aër istis membris infusus,
non ventus, non ignis, non vapor, non halitus,
non quidquid mihi fingo: supposui enim ista nihil esse.
Manet positio: nihilominus tamen ego aliquid sum.
Fortassis vero contingit, ut haec ipsa, quae suppono
nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei veritate
non disserant ab eo me quem novi? Nescio, de
hac re jam non disputo; de iis tantum quae mihi nota
sunt, judicium ferre possum. Novi me existere; quaero
quis sim ego ille quem novi. Certissimum est hujus sic
praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere
— 28 —
nondum novi; non igitur ab iis ullis, quae imanatione
effingo. Atque hoc verbum, effingo, admonet
me erroris mei: nam fingerem revera, si quid me esse
imaginarer, quia nihil aliud est imaginari quam rei
corporeae figuram, seu imaginem, contemplari. Jam
autem certo scio me esse, simulque fieri posse ut
omnes istae imagines, et generaliter quaecunque ad
corporis naturam referuntur, nihil sint praeter insomnia.
Descartes Med 27-28