— 411 —
      Idem aliter. Quaecunque ratione determinante ponuntur, ea simul cum
ipsa poni necesse est; posita enim ratione determinante non poni rationatum,
absurdum est. Quaecunque itaque in statu aliquo substantiae simplicis sunt
determinantia, cum iis omnia omnino determinata simul sint necesse est. Quia
vero mutatio est determinationum successio, s. ubi determinatio quaedam oritur,
quae antea non fuit, adeoque ens determinatur ad oppositum cuiusdam, quae
ipsi competit, determinationis, haec per ea, quae in substantia intrinsecus reperiuntur,
contingere nequit. Si igitur contingit, e nexu externo eam proficisci
necesse est.
Kant ND 411