— 360 —
Ac proinde non immerito hanc
regulam primam omnium proponimus, quia nihil
prius a recta quaerendae veritatis via nos abducit,
quam si non ad hunc finem generalem, sed ad aliquos
particulares studia dirigamus. Non de perversis loquor
et damnandis, ut sunt inanis gloria vel lucrum turpe:
ad hos enim perspicuum est fucatas rationes, et vulgi
ingenijs accommodata ludibria, longe magis compendiosum
— 361 —
iter aperire, quam possit solida veri cognitio.
Sed de honestis etiam intelligo et laudandis, quia ab
his decipimur saepe subtilius: ut si quaeramus scientias
utiles ad vitae commoda, vel ad illam voluptatem, quae
in veri contemplatione reperitur, et quae fere unica
est integra et nullis turbata doloribus in hac vita felicitas.
Hos enim scientiarum fructus legitimos possumus
quidem exspectare; sed, si de illis inter studendum
cogitemus, saepe efficiunt, ut multa, quae ad
aliarum rerum cognitionem necessaria sunt, vel quia
prima fronte parum utilia, vel quia parum curiosa
videbuntur, omittamus. [>]
Descartes Reg 360-361