— 69 —
Propositio XXVIII.

      Quodcunque singulare, sive quaevis res, quae finita est, et
determinatam habet existentiam, non potest existere, nec ad operandum
determinari, nisi ad existendum, et operandum determinetur
ab alia causa, quae etiam finita est, et determinatam
habet existentiam: et rursus haec causa non potest etiam existere,
neque ad operandum determinari, nisi ab alia, quae etiam finita
est, et determinatam habet existentiam, determinatur ad existendum,
et operandum, et sic in infinitum.

Demonstratio.

      Quicquid determinatum est ad existendum, et operandum, a
deo sic determinatum est (per Prop. 26. et Coroll. Prop. 24.). At
id, quod finitum est, et determinatam habet existentiam, ab absoluta
natura alicujus Dei attributi produci non potuit; quicquid
enim ex absoluta natura alicujus Dei attributi sequitur, id infinitum,
et aeternum est (per Prop. 21.). Debuit ergo ex Deo, vel
aliquo ejus attributo sequi, quatenus aliquo modo affectum consideratur;
praeter enim substantiam, et modos nil datur (per
Axiom. 1. et Defin. 3. et 5.
), et modi (per Coroll. Prop. 25.) nihil
sunt, nisi Dei attributorum affectiones. At ex Deo, vel aliquo
ejus attributo, quatenus affectum est modificatione, quae aeterna,
et infinita est, sequi etiam non potuit (per Prop. 22.). Debuit ergo
sequi, vel ad existendum, et operandum determinari a Deo,
vel aliquo ejus attributo, quatenus modificatum est modificatione,
quae finita est, et determinatam habet existentiam. Quod erat
primum. Deinde haec rursus causa, sive hic modus (per eandem
rationem, qua primam partem hujus jam jam demonstravimus
) debuit
etiam determinari ab alia, quae etiam finita est, et determinatam
habet existentiam, et rursus haec ultima (per eandem rationem )
ab alia, et sic semper (per eandem rationem) in infinitum.
Q.E.D.
Spinoza E 69