— 29 —
      Quod autem attinet ad cognitionem originis Naturae, minime
est timendum, ne eam cum abstractis confundamus: nam cum
aliquid abstracte concipitur, uti sunt omnia universalia, semper
latius comprehenduntur in intellectu, quam revera in Natura
existere possunt eorum particularia. Deinde cum in natura dentur
multa, quorum differentia adeo est exigua, ut fere intellectum effugiat,
tum facile (si abstracte concipiantur) potest contingere,
ut confundantur; at cum origo Naturae, ut postea videbimus, nec
abstracte, sive universaliter concipi possit, nec latius possit extendi
in intellectu, quam revera est, nec ullam habeat similitudinem
cum mutabilibus, nulla circa ejus ideam metuenda est confusio,
modo normam veritatis (quam jam ostendimus) habeamus: est
nimirum hoc ens, unicum, z infinitum, hoc est, est omne
esse, et praeter quod a nullum datur esse.
Spinoza TIE 29