— 27 —
      XLIX. Fundamentum autem omnis humanae societatis
Florentinus statuit socialis naturae nostrae
cognitionem: Cum inter nos, inquiens, cognationem
quandam natura constituat, consequens est, hominem
homini insidiari nefas esse.
Atqui insidiari est per falsa
nocere
: Tu igitur ex contrario conficias, hominem
homini per vera juvare fas esse
.
— 28 —
      Atque haec est intima philosophia nempe naturae
humanae cognitio
, ex qua Cicero conabatur Jurisprudentiae
principia repetere; non praestitit tamen.
      Haec autem cognatio naturae est, qua ab uno
Principio, nempe Deo, humani animi ortum habent:
quod supra demonstravimus, et ab uno omnium Parente
Ada humana corpora prognata sunt, ut supra demonstravimus
quoque: itaut omnes homines sint,
ut dicebat Cicero, natura consanguinei.
Vico Univ20 27-28