— 27 —
      XLVII. Aequum cognoscitur, bonum eligitur; igitur
Jus naturale est ex electione boni, quod aequale cognoveris.
      XLVIII. Hoc jus, quia aeterno vero constat, Fas sapienter
Latinis dictum a Fato, hoc est aeterno rerum ordine;
quatenus D. Augustinus definit, Sanctio, et veluti
vox divinae mentis
, qua Deus homini justum aeternum
fatur, et dictat: unde hoc jus immutabile manet.
Quare uti falsae vulgi persuasiones, quibus putant Solem
bipedalem, stellas exigua lumina, nihil quicquam
demutant ingentem syderum magnitudinem, quam Astronomia
invictis rationibus demonstrat; ita vel perturbationes
animorum, vel barbararum gentium absurdi
mores nihil quicquam jus naturae demutant,
quod aeterna demonstravimus constare ratione.
      Et si quandoque mutari videtur, ibi non jus, sed
facta mutantur: ut quum quis vitae impetitus, cum
aliter eam servare non possit, injustum aggressorem occidit;
ibi non est homicidium, sed poena, quam is jure
superioris de aggressore injusto in solitudine sumit; non
aliter ac Civilis Potestas capitis reum capite plectit in
Civitate: et qui subripit aliquid, unde in rerum omnium
inopia victitet, seu vitam dietim sustentet; ibi non
est furtum, non enim animo lucrandi facit; sed est pacti
usus
, quo inter homines societas aequi boni a natura
ipsa fundata est, de qua mox dicemus.
Vico Univ20 27