— 27 —
LIX.
Quomodo universalia
fiant; et quae sint
quinque vulgata:
genus, species, differentia,
proprium, accidens.

      Fiunt haec universalia ex eo tantum, quod una et
eadem idea utamur ad omnia individua, quae inter se
similia sunt, cogitanda: ut etiam unum et idem nomen
omnibus rebus per ideam istam repraesentatis imponimus;
quod nomen est universale. Ita, cum videmus
duos lapides, nec ad ipsorum naturam, sed ad hoc tantum
quod duo sint attendimus, formamus ideam ejus
numeri quem vocamus binarium; cumque postea duas
aves, aut duas arbores videmus, nec etiam earum
naturam, sed tantum quod duae sint consideramus,
repetimus eandem ideam quam prius, quae ideo est
universalis; ut et hunc numerum eodem universali
nomine binarium appellamus. Eodemque modo, cum
— 28 —
spectamus figuram tribus lineis comprehensam, quandam
ejus ideam formamus, quam vocamus ideam
trianguli; et eadem postea ut universali utimur ad
omnes alias figuras tribus lineis comprehensas animo
nostro exhibendas. Cumque advertimus, ex triangulis
alios esse habentes unum angulum rectum, alios non
habentes, formamus ideam universalem trianguli rectanguli,
quae relata ad praecedentem, ut magis generalem,
species vocatur. Et illa anguli rectitudo est
differentia universalis, qua omnia triangula rectangula
ab aliis distinguuntur. Et quod in iis basis potentia
aequalis sit potentiis laterum, est proprietas iis
omnibus et solis conveniens. Ac denique, si supponamus
aliquos ejusmodi triangulos moveri, alios non
moveri, hoc erit in iis accidens universale. Atque hoc
pacto quinque universalia vulgo numerantur: genus,
species, differentia, proprium, et accidens.

Descartes PPh 27-28