— 27 —
LVIII.
Numerum et universalia
omnia esse tantum
modos cogitandi.

      Ita etiam, cum numerus non ullis rebus creatis,
sed tantum in abstracto, sive in genere consideratur,
est modus cogitandi duntaxat; ut et alia omnia quae
universalia vocamus.
Descartes PPh 27