— 410 —
DEMONSTRATIO.
      Fac, substantiam aliquam simplicem nexu aliarum solutam solitario
exsistere; dico nullam status interni permutationem ipsi contingere posse. Cum
enim, quae iam competunt substantiae internae determinationes, rationibus internis
ponantur cum exclusione oppositi, si aliam determinationem succedere
vis, alia tibi ratio ponenda est, cuius cum oppositum sit in internis, et nulla
externa ratio accedat, per supposita, illam enti induci non posse, aperte liquet.
Kant ND 410