— 410 —
I.
Principium successionis.
      PROP. XII. Nulla substantiis accidere potest mutatio, nisi quatenus
cum aliis connexae sunt, quarum dependentia reciproca mutuam
status mutationem determinat.
      Hinc substantia simplex omni nexu externo exempta, sibique adeo solitario
relicta, per se plane est immutabilis.
      Porro, nexu etiam cum aliis complexa, si haec relatio non mutatur, nulla
etiam interni status in ipsa contingere potest permutatio. In mundo itaque motus
omnis experte (quippe motus est nexus permutati phaenomenon) nihil reperietur
omnino successionis etiam in interno substantiarum statu.
      Hinc nexu substantiarum plane abolito, successio et tempus pariter
facessunt.
Kant ND 410