— 94 —
Sed, ut eadem lingua [Gallorum] omnis sublimis ornatique
dicendi characteris impos, sic tenuis patientissima est. Cum enim
substantiae vocabulis scateat, atque iis ipsis, quae substantias,
— 95 —
ut Scholae dicunt, «abstractas» significant, rerum semper summa
perstringit. Quare didascalico dicendi generi aptissima est,
quia artes scientiaeque summa rerum genera persequuntur. Atque
hinc factum, quod ubi nos nostros oratores laudamus, quod
diserte, explicate, eloquenter dicant, ii laudant suos, quod vera
cogitarint. Et cum hanc mentis virtutem distracta celeriter, apte
et feliciter uniendi, quae nobis «ingenium» dicitur, appellare volunt,
«spiritum» dicunt, et mentis vim, quae compositione existit,
re simplicissima notant, quod subtilissimae eorum mentes non
compositione, sed tenuitate cogitationum excellant. Quare, si eius
disputationis, summis dignae philosophis, illa pars vera est:
linguis ingenia, non linguas ingeniis formari, hanc novam criticam,
quae tota spiritalis videtur, et analysim, quae matheseos
subiectum, quantum ex se est, omni prorsus corpulentia
exuit, uni in orbe terrarum Galli vi suae subtilissimae linguae
excogitare potuerunt. Cum haec igitur omnia ita sint, eloquentiam
suae linguae parem ab una sententiarum veritate tenuitateque,
et deducta ordinis virtute, commendant.
Vico NT 94-95