— 26 —
      Quid autem nunc, ubi suppono deceptorem aliquem
potentissimum, et, si fas est dicere, malignum, data
opera in omnibus, quantum potuit, me delusisse? Possumne
affirmare me habere vel minimum quid ex iis
omnibus, quae jam dixi ad naturam corporis pertinere?
— 27 —
Attendo, cogito, revolvo, nihil occurrit; fatigor
eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quae animae
tribuebam? Nutriri vel incedere? Quandoquidem
jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt nisi
figmenta. Sentire? Nempe etiam hoc non fit sine corpore,
et permulta sentire visus sum in somnis quae
deinde animadverti me non sensisse. Cogitare? Hic
invenio: cogitatio est; haec sola a me divelli nequit.
Ego sum, ego existo; certum est. Quandiu autem?
Nempe quandiu cogito; nam forte etiam fieri posset,
si cessarem ab omni cogitatione, ut illico totus esse
desinerem. Nihil nunc admitto nisi quod necessario sit
verum; sum igitur praecise tantum res cogitans, id
est, mens, sive animus, sive intellectus, sive ratio,
voces mihi prius significationis ignotae. Sum autem
res vera, et vere existens; sed qualis res? Dixi, cogitans.
Descartes Med 26-27