— 297 —
      Par. III. Quod si cum humana natura ita comparatum esset, ut
homines id, quod maxime utile est, maxime cuperent, nulla esset
opus arte ad concordiam, et fidem; sed quia longe aliter cum natura
humana constitutum esse constat, imperium necessario ita instituendum
— 298 —
est, ut omnes, tam qui regunt, quam qui reguntur, velint
nolint, id tamen agant, quod communis salutis interest, hoc est,
ut omnes sponte, vel vi, vel necessitate coacti sint ex rationis praescripto
vivere; quod fit, si imperii res ita ordinentur, ut nihil, quod
ad communem salutem spectat, ullius fidei absolute committatur.
Nemo enim tam vigilans est, qui aliquando non dormitet, et nemo
tam potenti, tamque integro animo fuit, qui aliquando, et praesertim
quando maxime animi fortitudine opus est, non frangeretur,
ac pateretur vinci. Et sane stultitia est ab alio id exigere,
quod nemo a se ipso impetrare potest, nempe, ut alteri potius, quam sibi
vigilet, ut avarus non sit, neque invidus, neque ambitiosus, etc.,
praesertim is, qui omnium affectuum incitamenta maxima quotidie
habet.
      Par. IV. At experientia contra docere videtur, pacis, et concordiae
interesse, ut omnis potestas ad unum conferatur. Nam nullum imperium
tamdiu absque ulla notabili mutatione stetit, quam Turcarum,
et contra nulla minus diuturna, quam popularia, seu Democratica
fuerunt, nec ulla, ubi tot seditiones moverentur. Sed
si servitium, barbaries et solitudo pax appellanda sit, nihil hominibus
pace miserius. Plures sane, et acerbiores contentiones inter
parentes, et liberos, quam inter dominos, et servos moveri solent,
nec tamen Oeconomiae interest Jus paternum in dominium mutare,
et liberos perinde, ac servos habere. Servitutis igitur, non pacis, interest,
omnem potestatem ad unum transferre nam pax, ut jam
diximus, non in belli privatione, sed in animorum unione, sive
concordia consistit.
      Par. V. Et sane, qui credunt posse fieri, ut unus solus summum
Civitatis Jus obtineat, longe errant. Jus enim sola potentia determinatur,
ut Capite 2. ostendimus: at unius hominis potentia longe
impar est tantae moli sustinendae. Unde fit, ut, quem multitudo
Regem elegit, is sibi Imperatores quaerat, seu Consiliarios, seu amicos,
quibus suam, et omnium salutem committit, ita ut imperium,
quod absolute Monarchicum esse. creditur, sit revera in praxi
Aristocraticum, non quidem manifestum, sed latens, et propterea
pessimum. Ad quod accedit, quod Rex, puer, aeger, aut senectute
— 299 —
gravatus, precario rex sit, sed ii revera summam potestatem
habeant, qui summa imperii negotia administrant, vel qui Regi
sunt proximi ut jam taceam, quod Rex, libidini obnoxius, omnia
saepe moderetur ex libidine unius, aut alterius pellicis, aut cinaedi.
Audieram, inquit Orsines, in Asia olim regnasse foeminas: hoc vero
novum est, regnare castratum
, Curtius lib. X. Cap. I.
Spinoza TP 297-298-299