— 410 —
SECTIO V.
De methodo circa sensitiva et intellectualia in metaphysicis.
§. 23.

      In omnibus scientiis, quarum principia intuitive dantur, vel per
intuitum sensualem (experientiam), vel per intuitum sensitivum quidem,
at purum (conceptus spatii, temporis et numeri), h. e. in scientia
naturali et mathesi, usus dat methodum, et tentando atque inveniendo,
postquam scientia ad amplitudinem aliquam et concinnitatem provecta
est, elucescit, qua via atque ratione incedendum sit, ut fiat consummata
et, abstersis maculis tam errorum quam confusarum cogitationum,
purior nitescat; perinde ac grammatica post usum uberiorem sermonis,
stilus post poëmatum aut orationum elegantia exempla regulis et disciplinae
ansam praebuerunt. Usus autem intellectus in talibus scientiis,
— 411 —
quarum tam conceptus primitivi quam axiomata sensitivo intuitu dantur,
non est nisi logicus, h. e. per quem tantum cognitiones sibi invicem
subordinamus quoad universalitatem conformiter principio contradictionis,
phaenomena phaenomenis generalioribus, consectaria intuitus
puri axiomatibus intuitivis.
Kant Diss 410-411