— 384 —
E(xempli) g(ratia), si occurrerit
mihi, numerum 6 esse duplum ternarij, quaesiverim
deinde senarij duplum, nempe 12; quaesiverim iterum,
si lubet, hujus duplum, nempe 24, et hujus, nempe 48,
etc.; atque inde deduxerim, ut facile fit, eamdem esse
proportionem inter 3 et 6, quae est inter 6 et 12, item
inter 12 et 24, etc., ac proinde numeros, 3, 6, 12, 24,
48, etc., esse continue proportionales: inde profecto,
quamvis haec omnia tam perspicua sint, ut propemodum
puerilia videantur, attente reflectendo intelligo,
— 385 —
qua ratione omnes quaestiones, quae circa proportiones
sive habitudines rerum proponi possunt, involvantur,
et quo ordine debeant quaeri: quod unum totius scientiae
purae Mathematicae summam complectitur.
Descartes Reg 384-385