— 26 —
De corpore vero ne dubitabam quidem, sed
distincte me nosse arbitrabar ejus naturam, quam si
forte, qualem mente concipiebam, describere tentassem,
sic explicuissem: per corpus intelligo illud omne
quod aptum est figura aliqua terminari, loco circumscribi,
spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus
excludat; tactu, visu, auditu, gustu, vel odoratu percipi,
necnon moveri pluribus modis, non quidem a
seipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur: namque
habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel cogitandi,
nullo pacto ad naturam corporis pertinere
judicabam; quinimo mirabar potius tales facultates
in quibusdam corporibus reperiri.
Descartes Med 26