— 297 —
Caput VI.

      Par. I. Quia homines, uti diximus, magis affectu, quam ratione
ducuntur, sequitur multitudinem non ex rationis ductu,
sed ex communi aliquo affectu naturaliter convenire, et una veluti
mente duci velle, nempe ( ut Art. 9. Cap. 3. diximus ) vel ex communi
spe, vel metu, vel desiderio commune aliquod damnum ulciscendi.
Cum autem solitudinis metus omnibus hominibus insit,
quia nemo in solitudine vires habet, ut sese defendere, et quae ad
vitam necessaria sunt, comparare possit, sequitur statum civilem
homines natura appetere, nec fieri posse, ut homines eundem unquam
penitus dissolvant.
      Par. II. Ex discordiis igitur, et seditionibus, quae in Civitate saepe
concitantur, nunquam fit, ut cives Civitatem dissolvant (ut in
reliquis societatibus saepe evenit), sed ut ejusdem formam in aliam
mutent, si nimirum contentiones sedari nequeunt servata Civitatis
facie. Quare media, quae ad imperium conservandum requiri dixi,
ea intelligo, quae ad imperii formam absque ulla ejus notabili mutatione
conservandam necessaria sunt.
Spinoza TP 297