— 8 —
Feuda heroicae originis esse.

      Pag. 165. de Origine Feudorum )( Cumque his congruit,
quod passim in Barbaricis Historiis narratur; quod gentis
victricis Principes una cum summo Duce suo ditiones sibi
consensu dividebant, et praecipuam Duci dabant; ad ipsissimum
instar, quo bellicae praedae inter Heroës apud Homerum
memorantur divisae: eae namque coram exercitu omnes
exponebantur, et sortito dividebantur inter Heroës ex ipsorum
consilio, Iliad. XIX. Quare Achilles Patroclo dicit, Chryseidem
sibi sortito evenisse virtutis praemio in praedarum divisione facta
a filiis Achivorum, Iliad. XV. summaque injuria se ab Agamemnone
affectum, qui non contentus sua praecipua Briseide,
illam sibi eripuerit: unde perpetua Achillis ira, et dolor per
universam Iliadem diffusus, et in Odys. XI. Filj Achivorum -, et
Pallas Minerva Ulyssi arma Achillis adjudicasse memorantur.
Ex quibus locis Homericis haec conficiuntur.
      I. Minervam esse Characterem Heroüm in Consilio, Palladem
Heroüm in concione
, quales numero, et saepe nos in his
libb. enarravimus.
      II. Graecis Heroës esse, qui essent certi filj, ut Romanis
Patricj, qui certos patres haberent: cum in Homero Heroës
perpetua periphrasi Filj Achivorum describantur.
      III. Recurrentibus iisdem violentiae moribus, eadem redire
jura: et sic Feuda non esse novum Jus gentium a barbaris
per Europam introductum, ut Grotius putabat; sed jus gentium
antiquissimum, quantum Homerus antiquus est, in parte
tamen diversum.
      IV. Ductores barbararum in Europam gentium fuisse, ut
Agamemnon ductor Graecorum ad Trojam.
— 9 —
      V. Has ditionum divisiones foris factas a barbaris gentibus,
quae Europam inundarunt, satis aperte docere, ab
ipsis domi celebratas fuisse clientelas; uti re ipsa plurimum
in Germania clientelas celebratas Tacitus narrat de Moribus
Germanorum
, unde fuere gentes, quae inundarunt Europam;
itaut earum gentium Principes cum suis quisque clientibus in
bella profecti sint, iique suorum clientum proprium ductum,
propriumque imperium habuerint; ut Graeci Heroës cum suis
quisque plebibus ad Trojam profecti sunt: suntque Famuli,
qui apud suum quemque Heroëm in eo bello pugnare
passim ab
Homero narrantur: et sic clientelae domi custoditae inter Germanos,
feuda foris ab Germanis per universam Europam progenuere.
      Observatio. Tantum igitur abest, ut mireris, quod Jus
Rom. Quiritium, hoc, et poster. Libro dixerim, Jus quoddam
fuisse feudale Romanorum; quod feuda eadem ipsissima, qua
apud nos sunt natura, fuerint aetate heroüm: quam ad rem
confirmandam luculentissimus est Homeri locus, et tam disertis
verbis conceptus, ut Eruditi omnes prorsus caecutierint,
qui eum hactenus inobservatum transmisere. Is est in Iliadis
lib. de legatione
, ubi Agamemnon per Phoenicem, Diomedem,
Ulyssemque
legatos Achillem orat, ut iram mitiget, sibique
placatus, Graecis de summa rerum laborantibus opem ferat;
eique inter cetera, quae basilice profert, se tres filias habere
ait; quam earum maxime optet, nuptum ei daturum pollicetur,
et dotis nomine septem oppida pastoribus, et opilionibus
celebrata, qui eum, ut Deum alterum colent
, (en obsequium) et
sub ejus sceptro ipsi tributum pendent
(en operarum praecium,
quod nunc SenioribusVassalli pendunt) eamque sibi habeat, sine
ulla dote coëmptam. Haec certe nostrorum temporum feuda
sunt; quae nisi Homerus poëtico oestro providerit, non aliunde,
quam ex Clientelis oriri potuerunt. Clientelas autem, jus
omnium primarum gentium, et Germanorum praeter ceteros,
a quibus feuda per Europam omnem diffusa sunt, per ea, quae
in his libb. diximus, certo constat: et Romulum Clientelas in
suam Civitatem
introduxisse, post Plutarchum omnes conveniunt.
      Pag. 182. vers. 23. errori locum fecit )( vide Not. in calce
lib.
ii. pag. 24.
— 10 —
      Pag. 184. vers. 5 Capito imprudens )( nisi potius sciens, ut
seduli adulatores solent; religiosum juris videri, quo majori
fide, et gravius assentaretur Augusto.
      Pag. 188. vers. ult. )( namque Jus virtute fundatum, virtute
quoque ab libero Populo, Imperjque domino obtinendum,
neque luxuria, avaritia, ambitu, unde discordiae civiles ortae,
et inde servitus nata, perdendum erat.
      Pag. 189. vers. 21. )( Contra autem Graecia ob insignem humanitatem,
et praeclares ingenj artes, et disciplinas a Consule
Flaminio victore prorsus libera asserta est; et Graecis Rebuspp.
jus optimum
, quale ante habuerunt, integrum relictum.
      Pag. 191. vers. 9. Provincialibus Praetorum edictis )( apposite
ad hanc rem vide in Not. lib. ii. pag. 206. pulcherrimum
Taciti locum in Vita Agricolae.
      Pag. 191. ver. 22. oppugnatur )( apud Tacitum conceptum
est, corrumpebatur: itaque eadem pag. vers. 25. pro oppugnantur,
repone, corrumpuntur.
Vico Notae 8-9-10