— 28 —
XI. Potentia.

      Potentiam superius distinximus, ubi ens distinguebamus
et in propria significata distribuebamus atque suae
analogiae modos, quando potentiam in activam et passivam;
nunc vero iuxta reliqua praedicata, ut aliquid habeat
proprium in hac secunda pertractatione, deducentes eundem
terminum, dicimus potentiam aliam esse ad substantiam
seu substantialem, sicut materiae primae ad susceptionem
formae, vel sicut embryonis ab susceptionem formae animalis;
alia est ad accidens seu accidentalis. Et haec est
aut in subiecto, ut est potentia maioris magnitudinis, seu
adolescendi et nutriendi et generandi sibi simile in compositis
naturalibus et viventibus; aut est circa subiectum,
— 29 —
sicut potentia ad agendum, movendum, aedificandum, ad
generandum, dominandum, dandum, accipiendum, sedendum
et standum, iuxta omnium praedicamentorum genera;
quandoquidem, ut supra dictum est, omnia genera dividuntur
secundum potentiam et actum, et idcirco actus et
potentia sunt differentiae entis ultra hoc quod nunc sumuntur
ut species praedicamentorum. Et haec potentia distinguitur
in absolutam seu naturalem, qua aliquid agit
quantum potest, sicut omnia naturalia agunt secundum
omnes numeros suae possibilitatis, ut ignis urit quantum
potest, lapis ponderat quantum potest, nix quantum potest
frigefacit; alia est potentia ordinata seu limitata, qua
aliqua non agunt quantum possunt, sed quantum volunt,
et huiusmodi sunt potentia ex actu voluntatis et arbitrii,
quae pro modulo propositi finis et capacitatis subiecti limitant
potentiae actum intensius vel remissius expendendo,
sicut faber ferrarius non percutit ferrum totis viribus
perpetuo.
Bruno Sum 28-29