— 374 —
      [50] Sed huic commodo illud incommodum rescribitur; quod artes,
scientiaeque, quas una philosophia uno tanquam spiritu continebat, hodie
divisae, et distractae sunt. Antiquitus ita constabant philosophi, ut non solum
mores suae cujusque doctrinae convenientes, sed ipsum disserendi genus
accommodatum haberent, Socrates, quia nihil se scire profitebatur,
nihil quicquam ipse afferebat in medium; sed minutis spissisque interrogationibus
se velle discere a sophistis simulabat, quibus datis suas conficiebat
inductiones. Stoici, quibus mentem veri regulam esse, et sapientem nihil
opinari placebat, ipsi indubie vera pro suo jure sumebant, et ea tanquam
per annulos ad dubia usque cathenabant, et sorite suo telo utebantur. Aristoteles,
qui et sensu, et mente verum dijudicari volebat, syllogismo utebatur,
quo communiter vera dabat, ut in specie dubia sibi certa redderentur.
Epicurus denique, qui sensui notionem veri demandabat, nec dabat quicquam,
nec accipiebat ab adversariis, sed res nuda, ac simplici oratione
explicabat. Hodie autem Auditores fere plerumque ab Aristotelico in dissertatrice,
ab Epicuro in physica, a Carthesiano in metaphysica eruditur; a
Galenico discit medicinae theoriam, a chimico praxim; Ab Accursiano Jurisprudentiae
institutiones audit, a Cujaciano Pandectarum, a Fabrista Codicis
libros praelegit. Ita [59r] incondita, inepta, et saepe perversa eorum institutio
est, ut quanquam partibus doctissimi sint; in summa tamen, qui sapientiae
flos esset, non constent. Quare, ut id vitetur incommodum vellem,
ut Universitatum Antecessores unum omnium disciplinarum systema ad Religionem,
et Rempublicam accommodatum componerent, quod doctrinam
usquequaque conformem obtineret; idque ex publico instituto profiterentur.
Vico Diss 374