— 26 §59 —
      § LIX. Probabilia quum fieri saepius quam improbabilia
percipiamus, poema fingens probabilia facta
magis poetice res repraesentat quam fingens improbabilia
,
§ 56.
      Regni figmentorum laudabilium, quantum quantum sit,
diminuitur tamen in dies territorium prolatis sanae rationis
pomoeriis. Sapientissimi quondam poetarum dici non potest,
quot utopica figmenta contra § 47, immiscuerint, deorum
adulterorum etc. Sensim rideri coepta sunt ista et nunc non
aperta solum contradictio fingenti vitanda, sed etiam rationis
defectus aut contra rationem fictus effectus, toties occinente
poeta:
Si plosoris eges aulaea manentis et usque
Sessuri, donec cantor: vos plaudite, dicat,
Aetates cuiusque notandi sunt tibi mores.
Hi enim rationem continent sic et non aliter determinatae
actionis vel orationis. Pone factum contrarium:
Romani tollent equites peditesque cachinnum,
Nec si quid fricti ciceris probat et nucis emtor,
Aequis accipiunt animis, donantve corona.
— 27 §59 —
Quaeris caussam? Vide, sis §. Non negamus vere dici
πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου,
nec talia poemati inserere prohibemus quenquam, de eo tantum
quaeritur quod maxime poeticum. Omnis inopini casus
ratio est sed ante incognita, ergo continet talis eventus repraesentatio
mirabilia, § 43, et hinc poetica, § 44-45. Quod
si ratio tamen posthinc patescit in decursu narrationis, admiscentur
nota incognitis et repraesentatio talis eventus iam
magis poetica quam antea, § 48.
Baumgarten MPh 26-27