— 410 —
      Leibnizium, huius principii auctorem, in fabrica corporum organicorum
vel in aliorum a simplicitate maxime remotorum textura notabilem semper diversitatem
animadvertisse, et recte in omnibus eius generis praesumere posse,
concedimus. Neque enim, ubi plura admodum ad componendum quiddam consentire
necesse est, pares semper determinationes resultare posse patet. Inde
foliorum eiusdem arboris vix par perfecte simile reperias. Sed hic universalitas
principii huius metaphysica tantum repudiatur. Ceterum et in figuris corporum
naturalium identitatem exemplaris saepenumero reperiri, vix infitiandum videtur.
In crystallisationibus v. g. inter infinita diversa non unum atque alterum reperiri
perfecta similitudine aliud exscribens, quis est, qui contendere ausit?
Kant ND 410