— 410 —
Porro, quoniam possibilitas mutationum
et successionum omnium, cuius principium, quatenus sensitive
cognoscitur, residet in conceptu temporis, supponit perdurabilitatem
subiecti, cuius status oppositi succedunt, id autem, cuius status fluunt,
non durat, nisi sustentetur ab alio: conceptus temporis tanquam unici
infiniti et immutabilis*), in quo sunt et durant omnia, est causae generalis
aeternitas phaenomenon. Verum consultius videtur littus legere
cognitionum per intellectus nostri mediocritatem nobis concessarum,
quam in altum indagationum eiusmodi mysticarum provehi, quemadmodum
fecit Malebranchius, cuius sententia ab ea, quae hic exponitur,
proxime abest: nempe nos omnia intueri in Deo.
*) Temporis momenta non sibi videntur succedere, quia hoc pacto aliud adhuc
tempus ad momentorum successionem praemittendum esset; sed per intuitum
sensitivum actualia quasi per seriem continuam momentorum descendere videntur.

Kant Diss 410