— 384 —
      Notandum denique 3. est, studiorum initia non
esse facienda a rerum difficilium investigatione; sed,
antequam ad determinatas aliquas quaestiones nos
accingamus, prius oportere absque ullo delectu colligere
sponte obvias veritates, et sensim postea videre
utrum aliquae aliae ex istis deduci possint, et rursum
aliae ex his, atque ita consequenter. Quo deinde facto,
attente reflectendum est ad inventas veritates, cogitandumque
diligenter, quare unas alijs prius et facilius
potuerimus reperire, et quaenam illae sint; ut inde
etiam judicemus, quando aliquam determinatam quaestionem
aggrediemur, quibusnam alijs inveniendis
juvet prius incumbere. [>]
Descartes Reg 384