— 26 —
Occurrebat praeterea me nutriri, incedere, sentire, et
cogitare: quas quidem actiones ad animam referebam.
Sed quid esset haec anima, vel non advertebam,
vel exiguum nescio quid imaginabar, instar venti, vel
ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset
infusum.
Descartes Med 26