— 68 —
Propositio XXVI.

      Res, quae ad aliquid operandum determinata est, a Deo
necessario sic fuit determinata; et, quae a Deo non est determinata,
non potest se ipsam ad operandum determinare.

Demonstratio.

      Id, per quod res determinatae ad aliquid operandum dicuntur,
necessario quid positivum est (ut per se notum). Adeo que, tam ejus
essentiae, quam existentiae Deus ex necessitate suae naturae est causa
efficiens (per Prop. 25. et 16.); quod erat primum. Ex quo
etiam, quod secundo proponitur, clarissime sequitur. Nam si res,
quae a Deo determinata non est, se ipsam determinare posset, prima
pars hujus falsa esset, quod est absurdum, ut ostendimus.
Spinoza E 68