— 26 —
LVII.
Quaedam attributa esse
in rebus, alia in cogitatione.
Et quid duratio et tempus.

      Alia autem sunt in rebus ipsis, quarum attributa vel
— 27 —
modi esse dicuntur; alia vero in nostra tantum cogitatione.
Ita, cum tempus a duratione generaliter sumpta
distinguimus, dicimusque esse numerum motus, est
tantum modus cogitandi; neque enim profecto intelligimus
in motu aliam durationem quam in rebus non
motis: ut patet ex eo quod, si duo corpora, unum
tarde, aliud celeriter per horam moveatur, non plus
temporis in uno quam in alio numeremus, etsi multo
plus sit motus. Sed ut rerum omnium durationem metiamur,
comparamus illam cum duratione motuum
illorum maximorum, et maxime aequabilium, a quibus
fiunt anni et dies; hancque durationem tempus vocamus.
Quod proinde nihil, praeter modum cogitandi,
durationi generaliter sumptae superaddit.
Descartes PPh 26-27