— 26 —
LVI.
Quid sint modi, qualitates,
attributa.

      Et quidem hic per modos plane idem intelligimus,
quod alibi per attributa, vel qualitates. Sed cum consideramus
substantiam ab illis affici, vel variari, vocamus
modos; cum ab ista variatione talem posse denominari,
vocamus qualitates; ac denique, cum generalius
spectamus tantum ea substantiae inesse, vocamus
attributa. Ideoque in Deo non proprie modos aut qualitates,
sed attributa tantum esse dicimus, quia nulla
in eo variatio est intelligenda. Et etiam in rebus creatis,
ea quae nunquam in iis diverso modo se habent, ut
existentia et duratio, in re existente et durante, non
qualitates aut modi, sed attributa dici debent.
Descartes PPh 26