— 26 —
LV.
Quomodo duratio, ordo,
numerus etiam
distincte intelligantur.

      Duratio, ordo, et numerus, a nobis etiam distinctissime
intelligentur, si nullum iis substantiae conceptum
affingamus, sed putemus durationem rei cujusque esse
tantum modum, sub quo concipimus rem istam, quatenus
esse perseverat. Et similiter, nec ordinem nec
numerum esse quicquam diversum a rebus ordinatis
et numeratis, sed esse tantum modos, sub quibus illas
consideramus.
Descartes PPh 26