— 26 —
Cum
igitur scientia humana nata sit
ex mentis nostrae vicio, nempe
summa ejus brevitate, qua extra
res omnes est, et qua quae
noscere affectat non continet:
et quia non continet, vera, quae
studet non operatur; eae certissimae
sunt, quae originis vicium
luunt, et operatione
scientiae divinae similes evadunt,
utpote in quibus verum
et factum convertantur. Atque
ex his, quae sunt hactenus dissertata,
omnino colligere licet,
veri criterium ac regulam ipsum
esse fecisse: ac proinde nostra
clara, ac distincta mentis
idea, nedum ceterum verorum,
sed mentis ipsius criterium esse
non possit: quia dum se mens
cognoscit, non facit; et quia
non facit, nescit genus, seu modum,
quo se cognoscit. [>]
Vico Ant 26