— 373 —
      [49] Quanto igitur magis Universitatum Nos indigi, quibus sacri libri,
et cum iis Orientales linguae, canones conciliorum, quae in aliis, atque aliis
Asiae, Europae, Aphricaeque nationibus, et Urbibus ab Apostolis ad nos
usque sunt celebrata; Romanorum, Langobardorumque leges, de feudis
consuetudines, doctrinae graecae, ac latinae in nostrarum usus rerumpublicarum
importatae sunt pernoscendae. Ad haec addas librariorum menda, librorum
plagia, ut imposturas, alienae manus irreptiones, quibus vix legitimos
Authorum partus agnoscimus, germanos sensus assequimur. Ita ut,
[58v] quod nos scire oportet, in tot libris contineatur, quorum linguae intermortuae,
— 374 —
respublicae deletae, mores ignorati, codices corrupti, una quaevis
ars, scientiaque adeo difficilis facta est, ut vix singuli ad singulas profitendas
sufficiant. Ita studiorum Universitates Nobis institutae sunt, et omni
scientiarum, et artium genere instructae, in quibus alii alias doctrinas, suae
quisque scientissimus tradunt.
Vico Diss 373-374