— 93 —
Eloquentia enim est officii persuadendi facultas: is autem persuadet,
qui talem in auditore animum, qualem velit, inducat.
Hunc animum sapientes sibi inducunt voluntate, quae mentis placidissima
pedissequa est; quare eos sat est, doceas officium, ut
faciant. At multitudo et vulgus appetitu rapitur et abripitur: appetitus
autem est tumultuosus et turbulentus; cum enim sit animi
labes, corporis contagione contracta, corporis naturam sequens,
non movetur nisi per corpora. Itaque per corporeas imagines
est alliciendus ut amet; nam ubi semel amat, facile docetur,
— 94 —
ut credat; et ubi credit et amat, est inflammandus, ut sua
solita impotentia velit: quae tria nisi qui fecerit, haud persuasionis
opus effecerit. [>]
Vico NT 93-94