— 409 —
      Adulterina haec lex tota rerum universitate et sapientiae etiam divinae
decoro egregie confutatur. Corpora enim, quae dicuntur similaria, aquam, argentum
vivum, aurum, salia simplicissima, cet. homogeneis et internis notis
perfecte congruere in partibus suis primitivis, et convenit identitati usus atque
functionis, cui praestandae sunt destinata, et ex effectibus videndum est, quos
semper similes ab iisdem absque ullo notabili discrimine proficisci deprehendimus.
Neque hic decet reconditam quandam et sensus effugientem suspicari diversitatem,
— 410 —
quasi ut Deus habeat, quo operis sui partes ipse dinoscat; hoc enim
esset nodos in scirpo quaerere.
Kant ND 409-410