— 409 —
      Nihil subesse dictitant rationis, cur Deus duabus substantiis diversa
assignaverit loca, si per omnia alia perfecte convenirent. Quales ineptiae! Miror
gravissimos viros hisce rationum crepundiis delectari. Substantiam unam voca
A, alteram B. Fac A locum τοῦ B occupare, tum, quia notis internis A plane
non discrepat a B, etiam locum ipsius obtinens per omnia cum ipso erit identicum,
et vocandum erit B, quod antea vocatum est A; cui vero prius nomen
erat B, nunc in locum τοῦ A translatum vocandum erit A. Haec enim characterum
differentia diversitatem tantum locorum notat. Cedo igitur, utrum Deus
aliud quicquam egerit, si secundum tuam sententiam loca determinaverit?
Utrumque perfecte est idem; ideoque permutatio a te conficta nulla est; sed
nihili nullam esse rationem perbelle mea quidem sententia convenit.
Kant ND 409