— 93 —
At enim de eloquentia iidem ipsi suam studiorum
rationem nedum nullum ei incommodum, sed maximam
contendunt afferre utilitatem. - Quanto enim - inquiunt -
praestat veris rerum argumentis eam menti vim facere, quae cum
ratione coalescat, nec unquam ab ea resolvi possit; quam istis
orationis illecebris et dicendi facibus animum flectere, quae
ubi restinctae sunt, rursus ad ingenium redeat. - Sed quid facias,
si non cum mente, sed cum animo tota eloquentiae res est:
mens quidem tenuibus istis veri retibus capitur, sed animus non
nisi his corpulentioribus machinis contorquetur et expugnatur.
Vico NT 93