— 383 —
      Notandum 2. paucas esse duntaxat naturas puras
et simplices, quas primo et per se, non dependenter
ab alijs ullis, sed vel in ipsis experimentis, vel lumine
quodam in nobis insito, licet intueri; atque has dicimus
diligenter esse observandas: sunt enim eaedem,
quas in unaquaque serie maxime simplices appellamus.
Caeterae autem omnes non aliter percipi possunt,
quam si ex istis deducantur, idque vel immediate et
proxime, vel non nisi per duas aut tres aut plures
conclusiones diversas; quarum numerus etiam est notandus,
ut agnoscamus utrum illae a prima et maxime
simplici propositione pluribus vel paucioribus gradibus
removeantur. Atque talis est ubique consequentiarum
contextus, ex quo nascuntur illae rerum quaerendarum
series, ad quas omnis quaestio est reducenda,
ut certa methodo possit examinari. Quia vero non
— 384 —
facile est cunctas recensere, et praeterea, quia non tam
memoria retinendae sunt, quam acumine quodam ingenij
dignoscendae, quaerendum est aliquid ad ingenia
ita formanda, ut illas, quoties opus erit, statim animadvertant;
ad quod profecto nihil aptius esse sum
expertus, quam si assuescamus ad minima quaeque ex
ijs, quae jam ante percepimus, cum quadam sagacitate
reflectere.
Descartes Reg 383-384