— 25 —
Sed hic potius attendam quid sponte
— 26 —
et natura duce cogitationi meae antehac occurrebat,
quoties quid essem considerabam. Nempe occurrebat
primo, me habere vultum, manus, brachia, totamque
hanc membrorum machinam, qualis etiam in cadavere
cernitur, et quam corporis nomine designabam.
Descartes Med 25-26