— 296 —
      Par. IV. Civitas, cujus subditi, metu territi, arma non capiunt,
potius dicenda est, quod sine bello sit, quam quod pacem habeat.
Pax enim non belli privatio, sed virtus est, quae ex animi fortitudine
oritur: est namque obsequium ( per Art. 19. Cap. 2. ) constans
voluntas id exequendi, quod ex communi Civitatis decreto
fieri debet. Illa praeterea Civitas, cujus pax a subditorum inertia
pendet, qui scilicet veluti pecora ducuntur, ut tantum servire
discant, rectius solitudo, quam Civitas dici potest.
      Par. V. Cum ergo dicimus, illud imperium optimum esse, ubi
homines concorditer vitam transigunt, vitam humanam intelligo,
quae non sola sanguinis circulatione, et aliis, quae omnibus animalibus
sunt communia, sed quae maxime ratione, vera Mentis
virtute, et vita definitur.
      Par. VI. Sed notandum, imperium, quod in hunc finem institui
dixi, a me intelligi id, quod multitudo libera instituit, non autem
id, quod in multitudinem jure belli acquiritur. Libera enim
multitudo meajori spe, quam metu, subacta autem majori metu,
quam spe ducitur: quippe illa vitam colere, haec autem mortem
tantummodo vitare studet illa, inquam, sibi vivere studet, haec
victoris esse cogitur, unde hanc servire, illam liberam esse dicimus.
Finis itaque imperii, quod aliquis Jure belli adipiscitur, est
dominari, et servos potius, quam subditos habere. Et quamvis
inter imperium, quod a libera multitudine creatur, et illud, quod
jure belli acquiritur, si ad utriusque jus in genere attendamus, nulla
essentialis detur differentia, finem tamen, ut jam ostendimus, et
praeterea media, quibus unumquodque conservari debeat, admodum
diversa habent.
      Par. VII. Quibus autem mediis Princeps, qui sola dominandi
libidine fertur, uti debet, ut imperium stabilire, et conservare
possit, acutissimus Machiavellus prolixe ostendit; quem autem in
finem, non satis constare videtur. Si quem tamen bonum habuit, ut
de viro sapiente credendum est, fuisse videtur, ut ostenderet, quam
imprudenter multi Tyrannum e medio tollere conantur, cum
— 297 —
tamen causae, cur princeps sit Tyrannus, tolli nequeant, sed contara
eo magis ponantur, quo principi major timendi causa praebetur:
quod fit, quando multitudo exempla in principem edidit, et parricidio,
quasi re bene gesta, gloriatur. Praeterea ostendere forsan
voluit, quantum libera multitudo cavere debet, ne salutem suam
uni absolute credat, qui, nisi vanus sit, et omnibus se posse placere
existimet, quotidie insidias timere debet; atque adeo sibi potius
cavere, et multitudini contra insidiari magis, quam consulere cogitur;
et ad hoc de prudentissimo isto viro credendum magis adducor,
quia pro libertate fuisse constat, ad quam etiam tuendam
saluberrima consilia dedit.
Spinoza TP 296-297