— 27 —
Forma autem est duplex: intrinseca, et hoc pacto,
ut est facile vel difficile mobilis, pertinet ad primam speciem
qualitatis, et est forma superveniens composito; si
vero est forma intrinseca constituens compositum, quae
videlicet immediate inhaeret materiae, tunc est in genere
substantiae, quandoquidem substantia triplex est, quaedam
ut materia, quaedam ut forma, quaedam ut compositum.
Forma autem mediate adveniens materiae, id est quae consequitur
formam substantialem, rursum vel est a natura,
id est concomitans formam substantialem (et tunc vel est
consequens illam necessario, cum appellatur proprium seu
proprietas, si soli speciei convenit; vel concomitatur formam
substantialem contingenter, cum potentia ad agendum
vel patiendum aut impotentia ad utrumque, et tunc
appellatur naturalis potentia vel impotentia, nempe in secunda
— 28 —
specie qualitatis); vel consequitur naturam, nempe
usu, studio et exercitatione superadvenit, et tunc vel leviter
inhaeret et mobiliter et habet nomen dispositionis, vel
graviter et stabiliter et habet nomen habitus; et ad hoc genus
referuntur artes, scientiae et omnes habitus, qui sunt
secundum sensum et intellectum; item virtutes et vitia et
omnes habitus, qui sunt secundum voluntatem sensitivam,
ut irascibilitas, vel rationalem. Succedunt formae extrinsecae
seu exteriores, quae sunt in superficie compositi et
referuntur ad sensum visus, tanquam obiecta ad propriam
potentiam; et istae constituunt quartam speciem qualitatis,
non per conditionem albi et nigri et aliarum differentiarum,
quae sunt inter haec extrema, sed per conditionem
recti et curvi et alias differentias, quae sunt secundum
figuram et formam, ut dictum est, exteriores.
Bruno Sum 27-28