— 409 —
Scholion.

      Si pedem aliquantulum ultra terminos certitudinis apodicticae,
quae metaphysicam decet, promovere fas esset, operae pretium videtur
quaedam, quae pertinent ad intuitus sensitivi non solum leges, sed
etiam causas, per intellectum tantum cognoscendas, indagare. Nempe
mens humana non afficitur ab externis, mundusque ipsius adspectui
non patet in infinitum, nisi quatenus ipsa cum omnibus aliis sustentatur
ab eadem vi infinita unius
. Hinc non sentit externa, nisi per praesentiam
— 410 —
eiusdem causae sustentatricis communis, ideoque spatium, quod
est condicio universalis et necessaria compraesentiae omnium sensitive
cognita, dici potest Omnipraesentia Phaenomenon. (Causa enim universi
non est omnibus atque singulis propterea praesens, quia est in
ipsorum locis, sed sunt loca h. e. relationes substantiarum possibiles,
quia omnibus intime praesens est.)
Kant Diss 409-410