— 373 —
      [47] Romani autem quanquam lingua praediti, quae [58r] externas haberet
origines, eas tamen tam superbe fastidiebant, ut vocabulorum
quae graeco fonte cadant parce detorta,

quasvis leves, falsas, ineptas, quam externas historias narrare mallent. Et tametsi
leges bona, et magna ex parte a graecis accepissent; quia tamen ad
Reipublicae formam sapientissime accommodarunt eo pacto proprias effecerunt.
Effectu itaque Romani, quod ad linguam, et leges attinet, graecis
exaequabantur. Sed hoc graecis minus Universitatum egentes, quia in una
Jurisprudentia sapientiam collocarunt eamque ipsam usu Reipublicae edocebantur.
Neque post Coruncanium nisi nobilissimorum filios virorum, ut
arcanum patriciorum potentiae tradebatur. Quare Romanis in republica libera
non tantum nulla studiorum Universitate opus erat, sed prorsus nullam
fundari intererat.
Vico Diss 373