— 25 —
      Nondum vero satis intelligo, quisnam sim ego ille,
qui jam necessario sum; deincepsque cavendum est
ne forte quid aliud imprudenter assumam in locum
mei, sicque aberrem etiam in ea cogitatione, quam
omnium certissimam evidentissimamque esse contendo.
Quare jam denuo meditabor quidnam me olim esse
crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem;
ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus
vel minimum potuit infirmari, ut ita tandem praecise
remaneat illud tantum quod certum est et inconcussum.
      Quidnam igitur antehac me esse putavi? Hominem
scilicet. Sed quid est homo? Dicamne animal rationale?
Non, quia postea quaerendum foret quidnam
animal sit, et quid rationale, atque ita ex una quaestione
in plures difficilioresque delaberer; nec jam
mihi tantum otii est, ut illo velim inter istiusmodi subtilitates
abuti.
Descartes Med 25