— 93 —
      Heic doctissimi homines ad illud de civili prudentia fortasse
respondeant: me eos velle aulicos, non philosophos; vera negligere,
et apparentia sequi; virtutem opprimere, et virtutis simulacra
prae se ferre. Nullus equidem, sed eos vellem aulae quoque
philosophos: verum curare, quod videatur: honestum sequi, quod
omnes probent. [>]
Vico NT 93