— 409 —
      2. Rerum totius universitatis nullam alii per omnia esse similem. Vocatur
principium indiscernibilium, quod latissimo, ut fit, sensu sumptum a vero quam
longissime discedit. Duplici potissimum ratione demonstratur. Prior argumentandi
ratio admodum praeceps levi saltu obiectum transilit, et ideo vix in censum
venire meretur. Hae sunt illae argutiae: quaecunque notis omnibus perfecte
conveniunt, neque ullo discrimine dinoscuntur, pro uno eodemque ente habenda
videntur. Hinc omnia perfecte similia non esse nisi unum idemque ens,
cui plura loca assignentur; quod cum sanae rationi adversetur, hanc sententiam
secum ipsam pugnare contendunt. Sed quis est, qui fucum argutiarum non animadvertat?
Ad perfectam duarum rerum identitatem omnium notarum s. determinationum,
tam internarum quam externarum, requiritur identitas. Ab hac
omnimoda determinatione ecquisnam exceperit locum? Ideoque non unum
idemque ens sunt, quae, utcunque notis internis convenientia, loco saltem
discernuntur. Sed quae principio rationis sufficientis falso accepta fertur demonstratio,
hic nobis potissimum excutienda est.
Kant ND 409